Jube domine hanc sacram. Salvator noster

anonymous liturgical work

Sources

Innsbruck: Universitätsbibliothek 457, fol. 75-76v (2/2).

Facsimiles

GÖLLNER, Theodor. Die mehrstimmigen liturgischen Lesungen, 2 vols., Tutzing: Hans Schneider, 1969, p. 114.

Text

Jube domine hanc sacram leccionem a nobis impleri
Maria candens lylium fac videri filium post hoc exilium
Qui natus est de virgine fac nos Christe domine in tuo nomine benedicere
Salvator noster dilectissimi hodie natus est gaudeamus
In deitate trinitas invenitur unitas simul et karitas
Gaude gaude Jherusalem iam natus est in Bethlehem qui regit orbem
Nulla disparitas
Neque enim phas est locum esse tristicie ubi natalis est vite
In terra nasci voluit ruinam nostram doluit qui celum coluit
Per Evam quod dampnabitur per Mariam salvabitur et reformabitur
Homo salvabitur
Que consumpto mortalitatis timore ingerit nobis de promissa eternitate
leticiam
Hec dies est leticie nam refulsit
Hodie quod fuerat in spe
Si Jhesum Christum queritis et non peccaveritis tunc salvi eritis
Tu autem domine nostri miserere Marie meriti