Jube domine benedicere. Consolamini
anonymous liturgical work
Sources
Graz: Universitätsbibliothek III. 29 and 30, number 4 (2/2).
Facsimiles
GÖLLNER, Theodor. Die mehrstimmigen liturgischen Lesungen, 2 vols., Tutzing: Hans Schneider, 1969, p. 44.
Text
Jube domne benedicere
Consolamini consolamini popule meus dicit deus vester
Loquimini ad cor Jherusalem et advocate eam
Quoniam completa est malicia eius divisa est iniquitas illius
Suscepit de manu domini duplicia pro omnibus
peccatis suis
Vox clamantis in deserto parate viam domini rectas facite semitas
dei nostri
Omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur
et erunt prava in directa et aspera in vias planas
Et revelabitur gloria domini et
videbit omnis caro quod os domini
locatum est
Vox clamantis
Clama
Et dixi
Quid clamabo
Omnis caro fe num et omnis gloria eius quasi flos agri
Exsiccatum est fe num et cecidit flos quia spiritus domini sufflavit in eo
Vere fenum
est populus
Exsiccatum est fenum et cecidit flos eius.
Verbum autem domini manet in eternum
Hec dicit dominis deus convertimini ad me et salvi eritis