Jube domine silentium fieri... Salvator noster
anonymous liturgical work
Sources
Graz: Universitätsbibliothek III. 29 and 30, number 6 (2/2).
Facsimiles
GÖLLNER, Theodor. Die mehrstimmigen liturgischen Lesungen, 2 vols., Tutzing: Hans Schneider, 1969, plate XXII, p. 110.
Text
O dos novum domini omnes consolamini
Assistentes socii per labores ocii
Fugientes tedia que astringunt vicia
Ergo lector incipe dic iube benedicere
Jube domne silencium fieri in aures audiencium
ut possint intelligere et
deo benedicere
Salvator noster dilectissimi hodie natus est gaudeamus
Neque enim locum fas est esse tristicie ubi natalis est vite
Que consumpto mortalitatis timore ingerit nobis de promissa
eternitate leticiam
Nemo ab huius alacritatis
percepcione secernitur una cunctis
leticie conmunis est racio
Quia dominus noster peccati mortisque destructor.
sicut nullum a reatu liberum reperit ita pro liberandis omnibus venit
Exultet sanctus quia propinquat ad palmam
Gaudeat
peccator quia invitatur ad veniam
Animetur gentilis quia vocatur ad vitam
Tu autem domine mierere nobis.