Jube domine benedicere. Primo tempore alleviata

anonymous liturgical work

Sources

Erfurt: Wissenschaftliche Bibliothek 8o 44, fol. 38v,48 (2/2).

Facsimiles

GÖLLNER, Theodor. Die mehrstimmigen liturgischen Lesungen, 2 vols., Tutzing: Hans Schneider, 1969, p. 13.

Text

Jube dompne benedicere
Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Neptalim.
Et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galylee gencium.
Populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus
in regione umbre mortis lux orta est eis.
Jugum enim oneris eius et virgam humeri eius et sceptrum exactoris
eius superasti sicut in di Madian.
Quia omnis violenta predacio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine
erit in conbustionem et cibus ignis.
Parvulus enim natus est nobis et filius daus est nobis.
Et factus est principatus super humerum eius
Et vocabitur nomen eius admirabilis consiliarius deus fortis pater
futuru seculi princeps pacis.
Multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis.
Super solium David et super regnum eius sedebit ut confirmet illud
et corroberet in iudicio et iusticia amodo et usque in sempiternum.
Zelus domini exercituum faciet hoc.
Verbum misit dominus in Jacob et cecidit in Israhel.
Hec dicit dominus deus convertimini ad me et salvi eritis